Et fecit ei Levi convivium in domo sua. Et discumbebant cum eo publicani, qui fuerant socii Levi, quem cum arguerent Pharisaei, quod cum talibus edebat, ait: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam. Excusavitque discipulos de eo quod non jejunabant: tum quia rudes erant, nec difficilia sustinerent, tum quia corporaliter cum eis erat, quia, cum auferretur ab eis, plurimum jejunarent. Ex hoc quidam dicunt quod ablato Christo in ascensione, jejunaverunt discipuli usque ad missionem Spiritus sancti. Et ob hoc jejunant ab Ascensione usque in Pentecostem. Nec etiam tunc celebrant nuptias, quasi jam inchoantes tres hebdomadas ante festum sancti Joannis. Sed non est authenticum, nec in Actibus apostolorum legitur tunc de jejunio eorum, sed de oratione tantum. Quaerentibus autem Pharisaeis signum de coelo, negavit eis tanquam indignis, quia deteriores erant Ninivitis et regina austri, qui nec legem Dei, nec prophetas habuerant. Et nota quod in antiquioribus codicibus Ninivitae legitur.